Saltar al contenido
NATLETRASLetras del mundo

«Psalmus 124» es una canción de Salmos y cánticos en latín (dominio público).

Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, benefac, Domine, bonis, et rectis corde. Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !]

Autoría y créditos: Salmos (Biblia, Vulgata Clementina) · Dominio público · Texto bíblico de dominio público (Vulgata Clementina). Fuente: ebible.org (latVUC).

Sugerir una corrección o traducción