«Psalmus 3» es una canción de Salmos y cánticos en latín (dominio público).
Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]
Autoría y créditos: Salmos (Biblia, Vulgata Clementina) · Dominio público · Texto bíblico de dominio público (Vulgata Clementina). Fuente: ebible.org (latVUC).