Saltar al contenido
NATLETRASLetras del mundo

«Psalmus 51» es una canción de Salmos y cánticos en latín (dominio público).

In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

Autoría y créditos: Salmos (Biblia, Vulgata Clementina) · Dominio público · Texto bíblico de dominio público (Vulgata Clementina). Fuente: ebible.org (latVUC).

Sugerir una corrección o traducción