Saltar al contenido
NATLETRASLetras del mundo

«Psalmus 95» es una canción de Salmos y cánticos en latín (dominio público).

Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.]

Autoría y créditos: Salmos (Biblia, Vulgata Clementina) · Dominio público · Texto bíblico de dominio público (Vulgata Clementina). Fuente: ebible.org (latVUC).

Sugerir una corrección o traducción